Romans 14

Perfectae fidei est nullum cibum discernere, vel immundum putare, quia Sed quidam infirmi censebant a quibusdam abstinendum, et ita inter Romanos contentio; unde praecipit tales assumere, non abjicere, sed patiendo exemplo et verbo ad fidem erigere. Et si incognitum est quo quis animo faciat, non inde disceptare. Non est damnandus cujus cogitatio non est aperta, vel de quo nescimus qualis post sit futurus. Ille est infirmus qui cibos discernit, putans alios mundos, alios immundos, eo quod Judaei prohibiti sunt edere, hunc autem suo judicio relinquendum dicit, ne cum scrupulo edat. Vel, licet sit perfecta fides, quae omnia licere credit, tamen infirmus et pronus ad casum, qui facile impetu libidinis sternitur, edat olus, id est tenues et aridos cibos, qui non sunt fomentum vitiorum, et abstineat ab illis quibus libido excitatur. Crassitudo enim carnium et deliciosae epulae provocant corpus ad libidinem. Supra praecepit non disceptare de cogitationibus aliorum, hic praecipit non spernere. AUG., lib. II de Ser. Dom. in monte. De manifestis judicandum, non de ocultis, etc., usque ad quicunque humani cibi indifferenter sumi. De incognito corde alieni servi tu non habes judicare, sed suus Dominus ad cujus honorem stat, qui stat; ad quem pertinet et casus cadentis, qui potest erigere vel judicare. ideo dicit: quia ambiguum est, forsan stat, qui putatur cadere. Per hoc ostendit se nescire quo animo ille se agat in dubiis. Hic innuit, quod ambigua debemus in meliorem partem vertere, et plus salutem quam mortem reorum optare, et in futuro spem boni habere, etsi aliter sit in praesenti. Quia neque si edit, reus est; neque si non edit, si tamen devotione hoc agit. Supra dixit, quod alii omnia manducant, alii non omnia; de generibus ciborum agens hoc dicit, quod alii omni tempore, alii aliquo certo tempore abstinent, et utrumque recte fieri posse dicit. Id est in suo consilio dimittatur ne scandalum passus a charitate, quae est mater omnium virtutum, recedat. In suo sensu dico, ut abundans: quia qui sapit diem, vel omnem, vel diem interpositum, Domino sapit. Id est ad honorem Domini, cujus omnia creata credit munda, et quia ei serviturus illis sustentatur. Qui enim lege frenatur, non sibi, sed Deo, qui legem dedit, vivit. Si lex non esset, sibi quisque viveret. Sed Domino, quo judice damnatur vel coronatur; vel, id est ad laudem suam, sed Dei. Sicut enim magnitudinis ejus non est finis, sic nostrae laudis non erit finis. Non enim cum mortui fuerimus in hac carne, desinemus laudare Deum. Et secundum hoc de fidelibus tantum agit. id est a se judicandus, sed a Domino secundum hoc de bonis et malis accipitur. . Hoc a simili dicitur: tribunal enim sedes judicis est, quae in excelso locatur, ut judex ab omnibus videatur et ipse ex eminente loco omnes valeat intueri. Ita et Christus quasi in tribunali sedebit, quia ab omnibus videbitur, et ipse omnium conscientias videbit, et causas dijudicabit. . Non usurpemus nobis quod ad nos non pertinet. Non reprehendamus ea quae nescimus quo animo fiant; vel etiam si aperta, non ita reprehendamus, ut de sanitate desperemus. In his enim duobus temerarium est judicium, et vel superbia, vel inevidentia, unde dicitur: Luc. 6.. Quasi dicat dico: Ne ponatis offendiculum fratribus. Non autem dico offendiculum vel scandalum, eo quod cibus sit immundus; quia scio per hoc, quod fiducia est in Jesu, qui postquam venit, absolvit a lege. Commune ponit pro immundo, ut tractum a vasis quae ante omnibus usibus erant communia, quorum quaedam postea sacrificiis dedicata non amplius communia, sed sancta dicebantur; vel tractum est a Judaeis quia ipsi Judaei dicebantur proprius populus Dei, alii vero omnes communes et immundi. . Quia qui habet opera bona, si reprehendatur in re minima, bonum suum obfuscatur, et incipit bonum ejus blasphemari per malum. Unde Ezechiel: Ezech. 33.. Bona in se comestio blasphemabilis est dum aliis nocet: et quia nocet, abstine, quia non est causa regni Dei esca. Non usus ciborum, sed concupiscentia refrenanda est. Non interest quid alimentorum vel quantum pro congruentia hominum et personae suae et pro valetudinis suae necessitate quis capiat, sed quam facile et laeto animo careat his, cum his vel oportet vel necesse est carere. etc. Non utique in epulis, ut multi solent, sed in Spiritu sancto hoc gaudium oritur de fraterna pace; sicut in disceptatione ira, ubi non est spiritus, quia in solis pacificis est; cujus etiam gratia haec tria sunt in aliquo: justitia, pax et gaudium, quae in istis Romanis non erant Secundum quod gaudium est in Spiritu sancto. Probatus autem habetur hominibus secundum justitiam, et pacem etiam, quia disceptatio discordiam parit, ideo dimissis temerariis judiciis, sectemur quae pacis non discordiae, et quae aedificationis, ut caeteri aedificentur, vel jam aedificati conserventur invicem Judaeus ad gentilem, et gentilis ad Judaeum. . Perturbatus nesciens quid teneat. Offenditur, qui a fide recta discedit. Beatum dicit qui non facit aliud quam quod utile probat, sed illum proprio judicio censet damnandum, qui, quod dicit se debere facere, non facit. Non tamen omne quod fit cum fide bonum est, quia ignorantia quae est ex culpa, nocet. Omnis vita infidelium peccatum est, quia omnis infideliter vivens vel agens, vehementer peccat, et nihil bonum sine summo bono, ubi deest agnitio veritatis aeternae. Falsa virtus est etiam in optimis moribus. Opera quae videntur probabilia, praeter fidem sic sunt, ut magnae vires et cursus celerrimus extra viam. Fides nostra vult ut homo agat hoc quod bene intelligit esse agendum, et peccatum est quod aliter fit, quam probatum est.
Copyright information for VulgGlossa